

Epistola ad Ephesios*
Caput 6: Versus 14
Succincti lumbos vestros,etc. Id est carnales concupiscentias cingulo castitatis frenantes non simulatorie, sed in veritate, vel per charitatem.Induti loricam justitiae.Recte lorica justitiae comparatur, quia, sicut lorica multis circulis contexitur, ita justitia multis virtutibus constat. Aliter: Justitia loricae potest comparari quia, sicut lorica pectus munit, ventrem stringit, femora protegit, ita justitia superfluas cogitationes quae in pectore versari solent, repellit: ingluviem ventris stringit, luxuriam quoque opprimit.